monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg251.68 > sectio 2 > 14 > bnf10307.231 > sectio 4 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 12, 6
Item ubi post duos pedes superest syllaba, comma dicitur; ubi post duos pedes nihil remanet, colon vocatur: quae tamen nomina apud oratores indifferenter ponuntur, qui integram sententiam periodum appellant. Partes autem eius cola et commata dicuntur, ut puta: Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, colon est. Si quis accipit, colon est. Si quis devorat, colon est. Si quis extollitur, etc.